The Holy Bible · Vulgata (Latina)

1 Corinthians

Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, + 1.1 Argumentum Corinthii sunt Achaici, et hi similiter ab Apostolo audierunt verbum veritatis, et subversi sunt multifarie a falsis apostolis. Quidam a philosophiæ verbosa eloquentia, alii secta legis Judaicæ inducti sunt. Hos revocat Apostolus ad veram fidem et Evangelicam sapientiam, scribens eis ab Epheso, per Timotheum discipulum suum. Paulus vocatus. Id est ab omnibus privilegio nominis dictus Apostolus Jesu Christi. Hic non servum se nominat: quia potius erat opus auctoritate et commendatione contra superbiam Corinthiorum, apud quos viluerat. Et Sosthenes. Ecce per eum qui inter eos versabatur, culpas eorum se rescisse innuit. Frater. Per hoc removet, quod non malo animo ei notificaverit, sed ex charitate et desiderio correctionis.

Read 1 Corinthians Free →

The 16 Chapters

12345678910111213141516