Ii Paralipomenon 25:21
Ascendit igitur Joas rex Israël, et mutuos sibi præbuere conspectus: Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Juda: + 25.21 Bethsames. RAB. In Regum dicitur Bethsames oppidum Judæ: quia pertinet ad regnum Judæ, id est, ad duas tribus quibus imperabat domus David; sed secundum situm locorum pertinet ad tribum Benjamin.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22corruitque Juda coram Israël, et fugit in tabernacula sua.
Read all of Ii Paralipomenon 25
Cross References
Joshua 21:16et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.
1 Samuel 6:19Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna. + 6.19 Percussit, etc. Qui cum non essent Levitæ, ausi sunt videre arcam. Hoc ne pateretur, in Exodo populus longe stabat, solus Moyses ascendit ad Dominum. Percussit, etc. HIERON. In Hebræo habetur: Et percussit de populo septuaginta viros: et quinquaginta millia viros, septuaginta viros, judices. SEPTUAG. Hebræi dicunt, nulli licebat detectam videre arcam nisi pontifici: percussi ergo sunt, eo quod indigni essent, vel indigne accessissent, vel non custodissent arcam.