Ii Paralipomenon 32:1
Post quæ et hujuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Judam, obsedit civitates munitas, volens eas capere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Ii Paralipomenon 32
Cross References
2 Kings 17:6Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.
2 Kings 18:13Anno quartodecimo regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas.
2 Chronicles 20:1Post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. + 20.1 De Ammonitis. Idumæos significat, sed scriptor historiæ maluit quod gerebatur associatorum notare vocabulo, quam impietatem impudentium publice divulgare.
Isaiah 7:17Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum.
Isaiah 10:5[Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. + 10.5 Væ Assur. ID. Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit.
Isaiah 36:1Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas. + 36.1 Et factum est. HIER. Libri Regum et Paralipomenorum consentiunt, etc., usque ad Jerusalem obsedit.