Ii Paralipomenon 35:21
At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te. + 35.21 Ad quam Deus. Quia ex verbis Jeremiæ, et aliorum prophetarum potuit voluntatem Domini cognoscere, qua judicandum erat in populo peccatore. Unde et Rabsaces dixit de Sennacherib rege Assyriorum: Dominus jussit me ascendere ad terram Psal. 83., quia prophetæ prædixerant eum esse ascensurum, quod eum minime latuit
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Ii Paralipomenon 35
Cross References
2 Kings 18:25Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam. + 18.25 Dominus dixit. ID. Ad id quod dixit, si dixeritis, In Deo confidimus, callide respondet se non sua voluntate, sed Dei venisse dicentis: Ascende. Et est argumentum: cum multas urbes ceperim, et pars Jerusalem maneat intacta, manifestum est me Dei venisse voluntate.
Isaiah 36:10et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam. + 36.10 .
John 2:4Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. + 2.4 Quid mihi. ID. In his non negat matrem, ut hæretici dicunt, etc., usque ad intrationem ad Deum intelligit, vinum bibit.