Ii Paralipomenon 7:11
Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Ii Paralipomenon 7
Cross References
2 Chronicles 2:1Decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini, et palatium sibi. + 2.1 Decrevit Salomon ædificare domum, etc. BED., quæst. in lib. Reg., tom. 2. Domus quam ædificavit Salomon, etc., usque ad qui seipsos ædificio Dei, credendo, operando, alios docendo, præparant. Salomon. Et nomine et regno pacatissimo illum significat, etc., usque ad et illuminationis Spiritus sancti.
Ecclesiastes 2:10Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. + 2.10 Et omnia quæ. Sed quanto studio ista crescebant, tanto sapientia deerat, quia per omnia desideria rapiebat, putabamque hunc esse fructum laborum meorum, si libidini servirem; sed tandem in me reversus, vidi omnia vana esse.