Ii Paralipomenon 9:2
Et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat: nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Ii Paralipomenon 9
Cross References
1 Kings 4:29Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris.
Proverbs 18:4Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ. + 18.4 Aqua profunda. Quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, de quibus subdit: Et torrens redundans fons sapientiæ. Aqua profunda, id est, verba sapientium lavant mentes et rigant, ne peccatorum sorde deformes remaneant aut ariditate deficiant.
Mark 4:34sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. + 4.34 Sine parabola. ID. Non quod nullum sermonem turbis apertum faceret, sed quia nullus sermo ejus invenitur in quo aliquid parabolæ non inveniatur. Seorsum autem discipuli. HIER. Illi enim digni erant audire mysteria in intimo penetrali sapientiæ, qui, remotis cogitationum tumultibus, in solitudine virtutum permanebant. Sapientia enim est in tempore otii discenda.
Colossians 2:3in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
James 1:5Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.