The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 8 › Corinthios Ii 8:21

Corinthios Ii 8:21

Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. + 8.21 Coram Deo. Propter nos conscientia nostra sufficit nobis: propter vos fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Duæ res sunt, conscientia et fama: conscientia tibi, fama proximo: qui conscientiæ fidens negligit famam, crudelis est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Providing for honest things, not only in the sight of the Lord, but also in the sight of men.

In Context

20devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. + 8.20 Devitantes hoc. Circa curam sanctorum negligentius agere non vult videri Apostolus, et ideo præmonet ut sollicitudo ejus providentia appareat. In hac parte. Doctrinæ et miraculorum, ut dicatur, Bene prædicat, sed non est memor sanctorum, sicut alii apostoli, et sicut sibi præceptum est.

22Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, + 8.22 Confidentia. Quasi dicat: pro confidentia vestri ivit? et pro Tito et Luca cum quibus ibenter ibat.

Read all of Corinthios Ii 8

Cross References

1 Kings 18:34et ait: Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum et super ligna. Rursumque dixit: Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent secundo, ait: Etiam tertio idipsum facite. Feceruntque tertio,

Matthew 6:1Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. + 6.1 Attendite, etc. Qui hucusque præcepit de misericordia, nunc præcipit de cordis munditia qua Deus videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude, non probantur a Deo opera misericordiæ. Laus hominum non debet appeti, sed subsequi, ut exemplo alios invitet. Hactenus de justitia Evangelii, quæ est super justitiam Scribarum et Pharisæorum. Nunc qua munditia cordis eadem justitia debeat impleri: quod in eleemosyna servatur et oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere: sed quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde. Apud Patrem vestrum. Cujus gloriam filii quærere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei, referre.

Matthew 23:5Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. + 23.5 Omnia vero. Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos: nunc ostendit causam propter quam non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non potest enim Christo cœlestia prædicanti credere, qui gloriam terrenam cupit.

Romans 14:18qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. + 14.18 Placet Deo, et probatus est hominibus. Secundum quod gaudium est in Spiritu sancto. Probatus autem habetur hominibus secundum justitiam, et pacem etiam, quia disceptatio discordiam parit, ideo dimissis temerariis judiciis, sectemur quæ pacis non discordiæ, et quæ ædificationis, ut cæteri ædificentur, vel jam ædificati conserventur invicem Judæus ad gentilem, et gentilis ad Judæum.

2 Corinthians 5:9Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.

1 Thessalonians 5:22Ab omni specie mala abstinete vos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 8:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 8:20Corinthios Ii 8Corinthios Ii 8:22 →