The Holy Bible · Vulgata (Latina)

2 John

Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem, + 1.1 Argumentum Usque adeo ad sanctam feminam scribit, ut eamdem dominam non dubitet litteris appellare, ejusdemque filiis testimonium, quod ambulent in veritate, perhibet. Non ego. Scripturus contra hæreticos qui a veritate exciderunt, dicit omnium qui veritatem noverunt, unam esse dilectionem in sanctos ut similitudine catholicorum ab hæreticorum deterreat societate. Omnes enim fideles in una veritate consentiunt, hæretici in erroribus se invicem impugnant.

Read 2 John Free →

The 1 Chapter

1