The Holy Bible · Vulgata (Latina)

2 Peter

Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. + 1.1 Argumentum Simon Petrus per fidem huic mundo sapientes mortuos esse declarat, eisdemque pietatis quanta sit magnitudo luce ipsa clarius manifestat. Simon. BEDA. Istam eisdem quibus et primam scribit epistolam, etc., usque ad non cesserunt, hæreticis non cedant. Servus et Apostolus. Commendatur persona scribentis. Coæqualem. BEDA. Coæquales sibi cognoscit, non pro circumcisione, sed quia eadem quam ipsi acceperant Christi gratiam et fidem et hanc per opera exercebant. In justitia. Hanc justitiam non humana prudentia reperit, nec legis institutio docuit, sed noster Salvator in Evangelio ostendit: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum Matth. 5..

Read 2 Peter Free →

The 3 Chapters

123