The Holy Bible · Vulgata (Latina)

Acts

Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere + 1.1 Sermonem feci. Id est, scripsi: quia scribere est operari. Vel hoc ita dicit, quia factis meruit esse scriptor Evangelii. Feci. Totus liber Evangelii unus sermo dicitur, eo quod habeat unum sensum: aut singulare pro plurali. Evangelium est bona annuntiatio, qua annuntiatur requies post laborem, regnum post servitium, vita post mortem. De omnibus. Dictis et factis Christi quæ judicavit officio digna vel idonea suæ dispensationi. Theophile. Theophilus idem est quod Dei amicus, vel Dei amator: et si tu sis amicus Dei, tibi scribitur. Quæ cœpit Jesus facere. A baptismo Joannis quo Jesus baptizatus est, usque in diem quo assumptus est in cœlum: quia de toto illo tempore Lucas sermones texuit, qui in fine Evangelii ita scripsit: Cum benedixisset, recessit ab eis et ferebatur in cœlum. Facere. Bonum doctorem instituit vel instruit, qui faciat quod docet.

Read Acts Free →

The 28 Chapters

12345678910111213141516171819202122232425262728