Galatians
Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis: + 1.1 Argumentum Galatæ sunt Græci. Hi verbum veritatis primum ab Apostolo acceperunt. Sed post discessum ejus tentati sunt a falsis apostolis, ut in legem et circumcisionem verterentur. Hos Apostolus revocat ad fidem veritatis, scribens eis ab Epheso. Paulus, apostolus. Nomine officii terrorem incutit. Non ab hominibus. Subaudi apostolis, ut quidam electi et missi a Judæis pseudoapostoli. Neque per hominem. Sed per Jesum jam suscitatum. Qui non ut homo homines paulatim, sed totum simul per spiritum docuit: ut per hoc sit major, per quod videbatur minor. Cæteri enim apostoli videbantur esse majores: quia priores. Iste minimus, quia novissimus. Sed inde apparet dignior: quia priores constituti sunt per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem. Novissimus vero Paulus per Christum jam totum Deum, id est ex omni parte immortalem.
Read Galatians Free →