The Bible Software
bible.software › Genesis › Genesis 5 › Genesis 5:25

Genesis 5:25

Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. + 5.25 Vixit quoque Mathusala, etc. AUG. Quæritur quomodo Mathusala secundum annorum computationem post diluvium vivere potuerit, cum omnes, præter eos qui in arcam ingressi sunt, perierunt. Sed hanc quæstionem codicum mendositas peperit: non solum enim in Hebræis aliter invenitur, verum etiam in LXX interpretatione, paucis codicibus septem annis ante diluvium Mathusala defunctus reperitur. Quod Mathusala juxta LXX ultra diluvium numerantur anni, inde est quia significat Christum, cujus vita nullam sentit ætatem, ut in majoribus quoque non sensisse diluvium videretur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Methuselah lived an hundred eighty and seven years, and begat Lamech:

In Context

24Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. + 5.24 Ambulavitque cum Deo, etc. ISID., in Gen. Enoch septimus ab Adam placens Deo, etc., usque ad nam ter quaterni ipsum faciunt. ALCUIN. Enoch tanto tempore servatur a morte, in quo ostenditur quia homo semper viveret si non peccasset.

26Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.

Read all of Genesis 5

Cross References

Genesis 4:18Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. + 4.18 Porro Enoch, etc. HIERON. Non de omnibus his certa mysteria exsculpuntur, nec invenirentur, nisi prius quædam radices historiæ jacerentur; nec de ramis arborum fructus legeres, nisi truncos antea plantasses.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Genesis 5:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 5:24Genesis 5Genesis 5:26 →