The Bible Software
bible.software › Isaiæ › Isaiæ 14 › Isaiæ 14:32

Isaiæ 14:32

Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.] + 14.32 Nuntiis gentis. Angelis qui præsunt civitatibus et gentibus: singulis mirantibus, cur sola Sion amaritudinem fumi vitaverit, vel evaserit. Fundavit Sion. Super fundamentum prudentiæ, justitiæ, fortitudinis, temperantiæ, quæ sunt Christus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What shall one then answer the messengers of the nation? That the LORD hath founded Zion, and the poor of his people shall trust in it.

In Context

31Ulula, porta; clama civitas; prostrata est Philisthæa omnis; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus. + 14.31 Ulula. ID. Quasi: Philisthæi, plorate miseriam vestram, quæ venit per Sennacherib. Ulula, porta; clama, civitas. Philisthæi potione cadentes, etc., usque ad anima malis cogitationibus repleta. Ab aquilone enim fumus. Exardescentibus sagittis diaboli, qui noxius oculis et contrarius lumini. Ab aquilone olla Jeremiæ succenditur. Non est qui effugiat agmen ejus. Nullus præter Jerusalem, etc., usque ad et sola Jerusalem sit liberanda.

Read all of Isaiæ 14

Cross References

2 Kings 20:12In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset Ezechias. + 20.12 In illo. ID. Supra legitur, etc., usque ad illum adorandum plus homine crediderunt. RAB. Tradunt Hebræi, etc., usque ad ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur. ID. Hypocritæ quoque post magnas virtutes decrescunt, quia celari in eisdem virtutibus nolunt: qui dum suasu malignorum spirituum jactantiæ acquiescunt, quasi ostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt, unde: Tradidit in captivitatem virtutem eorum. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiæ suæ memorat, quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo quæ agimus, ne hoc in hujus vitæ itinere incaute portantes latrocinantium spiritum incursione perdamus. ID. Tacet de quo verebatur offensam, quod ostenderat eis cuncta quæ haberet in potestate sua, inter quæ præcipua erat templi supellex.

Psalms 87:1Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. + 87.1 Mahalath. AUG. Chorus, ut canenti chorus consonando respondeat, etc., usque ad dicitur enim fuisse quidam orientalis. 1

Psalms 102:16quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum. + 102.16 Quoniam spiritus pertransivit in illo. Et non subsistet. 1

Isaiah 4:6Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab æstu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.]

Isaiah 12:6Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Isaiæ 14:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 14:31Isaiæ 14