The Bible Software
bible.software › Isaiæ › Isaiæ 15 › Isaiæ 15:6

Isaiæ 15:6

Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. + 15.6 Nemrim. Nemrim oppidum est super mare, etc., usque ad et ideo arescet herba.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the waters of Nimrim shall be desolate: for the hay is withered away, the grass faileth, there is no green thing.

In Context

5Cor meum ad Moab clamabit; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. + 15.5 Cor meum ad Moab. Ut scilicet provocem eos ad pœnitentiam, etc., usque ad quod interpretatur leo Dei. Ad Segor. ID. Segor est ex quinque urbibus Sodomorum, etc., usque ad si post liberationem non peccasset.

7Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos. + 15.7 Et visitatio eorum. Visitatio in malo: Visitabo in virga iniquitates eorum Psal. 88.; visitatio in bono: Visitavit nos oriens ex alto Luc. 1.. Ad torrentem salicum. Hactenus de captivitate Moabitarum per Assyrios, modo de illa quæ per Chaldæos.

Read all of Isaiæ 15

Cross References

Numbers 32:36et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.

Isaiah 16:9Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama; inebriabo de lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit. + 16.9 Vineam: Vinea Moab, ex vicinia loci talis est, qualis Sodoma. Sabama. Qui se extollit contra sententiam Dei.

Jeremiah 48:34De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt. + 48.34 A Segor usque ad Oronaim. Segor urbs quæ Mortuo mari imminet, ubi terminus Moabitarum. Indicat ergo, quia usque ad extremos fines provinciæ ululatus personabit. De quo Isaias: Vectes ejus usque Segor vitulam consternantem Isa. 15., id est, perfectæ ætatis. Sicut enim in hominibus tricesimus annus, ita in pecudibus et jumentis annus tertius robustissimus est. Aquæ quoque Nemrim. Isaias: Aquæ enim Nemrim desertæ erunt Isa. 15., etc. Et quæ hic minus dicuntur, in Isaia plene exponuntur. Est enim Nimrim oppidum super mare Mortuum.

Habakkuk 3:17Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Isaiæ 15:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 15:5Isaiæ 15Isaiæ 15:7 →