The Bible Software
bible.software › Isaiæ › Isaiæ 24 › Isaiæ 24:6

Isaiæ 24:6

Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. + 24.6 Maledictio vorabit terram. Sicut in principio benedixit Deus omni creaturæ, sic in fine maledicit his qui terreni sunt; nec peregrini, sed habitatores terræ: et qui in ea peccant, obliti conditionis suæ contra se mutuo debacchantes. Et pauci remanebunt, qui habeant imaginem cœlestis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore hath the curse devoured the earth, and they that dwell therein are desolate: therefore the inhabitants of the earth are burned, and few men left.

In Context

5Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.

7Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde; + 24.7 Luxit vindemia, infirmata vitis est. ID. In consummatione, mundi præteritarum deliciarum recordatio erit materia cruciatuum; unde, purpuratus dives qui receperat bona in vita sua, elevans oculos de inferno, cernit Lazarum in requie Luc. 19.; unde: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis Luc. 6.. Ingemuerunt omnes qui lætabuntur, etc. Hoc testimonium ingerimus eis qui in conviviis non solum gula et ebrietate, sed auribus luxuriantur, ut per omnes sensus animæ fortitudo mollescat.

Read all of Isaiæ 24

Cross References

Leviticus 26:22immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ.

Deuteronomy 28:15Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. + 28.15 Quod si audire nolueris. Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem, sic negligentibus pronuntiat maledictionem.

Deuteronomy 29:22Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,

Joshua 23:15Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,

2 Kings 25:12Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas.

Isaiah 1:31Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Isaiæ 24:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 24:5Isaiæ 24Isaiæ 24:7 →