The Bible Software
bible.software › Isaiæ › Isaiæ 41 › Isaiæ 41:27

Isaiæ 41:27

Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo. + 41.27 Primus ad Sion dicet. Ecclesiam significant; ecce astiterunt filii, scilicet tui, quos per fidem meam donavi tibi, scilicet apostoli, quorum prædicatione nati sunt tibi filii.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The first shall say to Zion, Behold, behold them: and I will give to Jerusalem one that bringeth good tidings.

In Context

26Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros. + 41.26 Quis annuntiavit ab exordio? quasi diceret: Nullus in gentibus fuit qui annuntiaverit adventum Filii. Si est autem qui annuntiaverit, dicemus, quia justus est; in adventu Filii, dæmones, qui in idolis ventura nuntiabant, obmutuerant. Audiens sermones vestros. Quia bruta gentilium corda errorem suum intellexerunt, et vaticinia falsa reliquerunt.

28Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.

Read all of Isaiæ 41

Cross References

Ezra 1:1In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens: + 1.1 BEDA in Esdram, tom. 2. Sicut Cyrus destructo Chaldæorum imperio populum Dei liberavit, etc., usque ad quibus fidem sui nominis et spem salutis cunctis qui ad regnum suum pertinent, id est, electis, prædicat.

Isaiah 41:4Quis hæc operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus: primus et novissimus ego sum.

Isaiah 44:6[Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. + 44.6 Ego primus et ego novissimus. Post vocationem gentium quæ, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt. Absque me non est Deus. Non dicit se solum esse, sed præter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.

Isaiah 48:3Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. + 48.3 Priora extunc. Prædixi Babylonios superandos, et repente faciam quod minatus sum: ut cum venerint quæ prædicta sunt, scias nec fortuito nec deorum tuorum nutu accidisse. Priora miracula, scilicet quæ feci in medio eorum ex quo ab Ægypto exierunt, et imminente captivitate a Nabuchodonosor: nunc autem antequam captiventur prædicit eorum liberationem et Chaldæorum vastationem; unde repente scilicet quæ ventura prædico operatus sum.

Isaiah 52:7[Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus ! + 52.7 Quam pulchri. ID. De eo qui supra dixerat: Ego ipse qui loquebar ecce adsum, testatur propheta quod ipse supra montes Evangelium prædicavit. Annuntiantis, Christi, per semetipsum, per apostolos, quibus ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis Joan. 14.. Super quos Dominus sedens prædicabat: Ipsi etiam pedes Christi, prædicationem ejus portando.

Luke 2:10Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Isaiæ 41:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 41:26Isaiæ 41Isaiæ 41:28 →