The Bible Software
bible.software › Isaiæ › Isaiæ 45 › Isaiæ 45:13

Isaiæ 45:13

Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam; ipse ædificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.] + 45.13 Ego suscitavi. ID. Quasi diceret: Qui supradicta feci; quid mirum si et Filium mittam in mundum ut redimat genus humanum et a mortuis suscitem eum? Vias ejus dirigam. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus I Petr. 2.. Ipse ædificabit. ID. De quo dictum est: Non cognovisti me. Nec ipse ædificavit civitatem vel templum, sed permisit ædificari: nec in ejus tempore hoc consummatum est, sed Assueri.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I have raised him up in righteousness, and I will direct all his ways: he shall build my city, and he shall let go my captives, not for price nor reward, saith the LORD of hosts.

In Context

12Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi. + 45.12 Et omni militiæ. Hac occasione putant quidam astra esse rationalia; aiunt enim, quia insensatis non mandaret aliquid, quæ mandata non intelligerent.

14[Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus. + 45.14 Labor Ægypti. Cultus idolorum. Multum enim laborabat in exsequendis idolorum sacrificiis. Sed apostolis prædicantibus conversi sunt, et præ omnibus regnis abundant ibi religiones monachorum, ut ubi abundavit delictum, superabundet et gratia Rom. 5..

Read all of Isaiæ 45

Cross References

2 Chronicles 36:23Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa: quis ex vobis est in omni populo ejus? sit Dominus Deis suus cum eo, et ascendat.

Psalms 65:5Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum. + 65.5 Venite. CAS. Diapsalma. Incipientes ad opera Dei consideranda invitat, ut una fides jungat, quos unum præmium exspectat: ubi exponens illa opera, aperte dicit resurrectionem pertinere ad gentes, repressis Judæis. 1

Isaiah 41:2Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit: dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus. + 41.2 Quis suscitavit ab oriente. ID. Quidam Hebræorum hoc ad Cyrum regem Persarum referunt, etc., usque ad qui ab initio cognovit hæc.

Isaiah 42:6Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te: et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, + 42.6 Justitia. Justum fuit ut transiret per apostolos ad gentes contemptus a Judæis.

Isaiah 46:11Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ: et locutus sum, et adducam illud; creavi et faciam illud. + 46.11 Vocans ab oriente avem: ID. Secundum Hebræos Cyrum regem Persarum, etc., usque ad et quem Magi ob oriente venientes adoraverunt.

Isaiah 48:15Ego, ego locutus sum, et vocavi eum; adduxi eum, et directa est via ejus. + 48.15 Vocavi eum. Cyrum vel filium, per Gabrielem dicens: Et vocabis nomen ejus Jesum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Isaiæ 45:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 45:12Isaiæ 45Isaiæ 45:14 →