The Bible Software
bible.software › Isaiæ › Isaiæ 45 › Isaiæ 45:24

Isaiæ 45:24

Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Surely, shall one say, in the LORD have I righteousness and strength: even to him shall men come; and all that are incensed against him shall be ashamed.

In Context

23In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. + 45.23 Egredietur: in mundum visibiliter in carne. Justitiæ verbum, filius donec obedientiam impleverit, etc., usque ad quod Judæi superbia mentis demonstrantes omnino non faciunt.

25In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.] + 45.25 In Domino dicet. Omnes gentes etiam Barbaræ, non in synagogis, sed in Ecclesiis confitentes.

Read all of Isaiæ 45

Cross References

Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.

Psalms 21:8Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 1

Psalms 72:9Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra. + 72.9 In cœlum. ID. Ac si dii essent; vel, contra Deum, quem blasphemant, dicentes: Deum vel nescire sua mala, vel non punire. Lingua transivit super terram, etc. ID. Quæ ultra mensuram humanitatis loquitur, etc., usque ad sed transit lingua eorum humanam fragilitatem. 1

Psalms 110:2Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. + 110.2 Magna opera. Hæc est materia et causa confessionis. Magna sunt opera Domini, quod de impio facit pium. Exquisita. AUG., CASS. Cui nihil simile, dum sinit diabolum sævire, etc., usque ad non: Justitia enim ejus manet sæculum sæculi. In omnes voluntates. AUG. Nihil superat voluntatem Dei, qui et si vult, ut non pecces, non tamen prohibet. Si vult parcere pœnitenti, vult et impœnitentem punire; ita de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo, de quo non operetur Deus, quod vult. 1

Isaiah 41:11Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te; erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi.

Isaiah 45:25In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.] + 45.25 In Domino dicet. Omnes gentes etiam Barbaræ, non in synagogis, sed in Ecclesiis confitentes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Isaiæ 45:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 45:23Isaiæ 45Isaiæ 45:25 →