The Bible Software
bible.software › Isaiæ › Isaiæ 57 › Isaiæ 57:19

Isaiæ 57:19

Creavi fructum labiorum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. + 57.19 Creavi: quasi diceret: Liberationem a captivitate, quam per Jeremiam post septuaginta annos promisi, opere complevi Creavi fructum labiorum pacem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I create the fruit of the lips; Peace, peace to him that is far off, and to him that is near, saith the LORD; and I will heal him.

In Context

18Vias ejus vidi, et sanavi eum; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus.

20Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. + 57.20 Impii autem. Supra de illis qui in captivitate pœnitentiam egerunt, et ideo liberati sunt, et de illis qui post ascensionem crediderunt. Hic de illis specialiter loquitur, qui in infidelitate sua remanserunt.

Read all of Isaiæ 57

Cross References

Isaiah 6:7et tetigit os meum, et dixit: [Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.] + 6.7 Ecce tetigi labia tua: unde: Quid detur tibi aut quid adjiciatur tibi ad linguam dolosam? Sagittæ potentis acutæ cum carbonibus desolatoriis Psal. 119.. Hic est sermo Dei, de quo dicitur: Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium. Et auferetur iniquitas. ID. Jeremias, qui puer erat, ideo pene immunis a peccato solius manus attactu purgatur. Ad Isaiam vero qui dicit: Vir pollutus labiis ego sum, angelus cum calculo mittitur.

Jeremiah 33:6Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.

Hosea 14:5Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.

Mark 16:15Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. + 16.15 Omni creaturæ. Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.: ut scilicet apostolorum prius a Judæa repulsa prædicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret. HIER. Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturæ, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquæ, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.

Luke 10:5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:

Acts 2:39Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. + 2.39 Et omnibus. Hoc ad illud testimonium prophetiæ respicitur, quod ultimum posuit, scilicet Omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit: quod ad Gentium vocationem pertinet specialiter; quæ a filiis Isræl longe factæ, per invocationem nominis Domini salvandæ erant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Isaiæ 57:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 57:18Isaiæ 57Isaiæ 57:20 →