James
Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. + 1.1 Argumentum Jacobus apostolus sanctum instituit clerum de cultura cœlestium præceptorum, et regula catholicæ observantiæ, et de invictæ patientiæ majestate, et de revelatione plurimorum, et de mandatione magistrorum. Jacobus. Iste ecclesiæ Hierosolymitanæ, post apostolos ad prædicandum missos, curam et regimen suscepit. Duodecim tribubus. Præcipuam sollicitudinem de istis habere ad duodecim pertinebat apostolos, qui legatione pro Domino in circumcisione fungebantur. Unde et Paulus dicit: Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dexteras dederunt, etc. Idcirco eis scribit præcipue, et quia ipse a cæteris apostolis super eos ordinatus erat episcopus.
Read James Free →