The Bible Software
bible.software › Lucam › Lucam 12 › Lucam 12:39

Lucam 12:39

Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And this know, that if the goodman of the house had known what hour the thief would come, he would have watched, and not have suffered his house to be broken through.

In Context

38Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. + 12.38 Et si venerit in secunda, etc. Vigilias vocat a similitudine excubantium. In nocte hujus mundi semper debemus esse contra hostem solliciti, et exspectare lucem venturam, id est adventum judicis. Prima ergo vigilia custodia pueritiæ est, secunda juventutis, tertia senectutis. Si quis vero in pueritia vigilare neglexerit, non tamen desperet, sed etiam in juventute vel saltem tandem in senectute resipiscat, quia pius judex moras nostras patienter exspectat. Qui ad excutiendam mentis desidiam exteriorum damnatorum similitudinem inducit, ut per hoc animus ad custodiam sui suscitetur. Unde, Hoc autem scitote quoniam si sciret paterfamilias. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicia trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem præcavens, pœnitendo occurreret.

40Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. + 12.40 Qua hora non putatis Filius hominis veniet? Ultimam horam semper ignorari voluit Dominus, ut semper sit suspecta, et ad eam semper præparetur.

Read all of Lucam 12

Cross References

Matthew 6:19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. + 6.19 Nolite thesaurizare. Ad munditiam cordis terrena erogari præcipit.

1 Thessalonians 5:2Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: + 5.2 Dies Domini. Hic dies est hominum pro libitu suo, sed tunc erit dies Domini. Sicut fur. Ita improvisus veniet malis tunc, quod et in obitu cujusque fit. Sicut fur, non dico die sed nocte, cum latentius venit, et homines dormiunt, tunc omnia subripit: ut qui divitem se putabat, evigilans nihil inveniat. Ita multi hic bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc incœpit de temporibus ut moneret eos cavere sibi, ne ita deprehendantur.

Revelation 3:3In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te. + 3.3 In mente ergo habe. Id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis: ubi promisisti renuntiaturum te diabolo et omnibus pompis ejus. Recordare etiam quod a doctoribus fidei Christianæ qualiter te vivere oportet audivisti: et serva quod audisti, et pœnitentiam age, eo quod a bonis operibus tandiu torpuisti. Audieris a sanctis Patribus, quia, qui in uno offendit, omnium reus est; unde, charitatem autem non habeam, nihil sum Jac. 2..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Lucam 12:39

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Lucam 12:38Lucam 12Lucam 12:40 →