The Bible Software
bible.software › Lucam › Lucam 14 › Lucam 14:5

Lucam 14:5

Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? + 14.5 Cujus vestrum. Competenti exemplo solvit quæstionem, ut ostendat eos sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Bos in puteum. Congrue animali quod decidit in puteum hydropicum comparat, quia noxio humore peribat. Et bene bovem et asinum nominat, ut vel sapientes vel hebetes, vel utrumque populum signat, scilicet Judæum pressum jugo legis, et gentilem nulla ratione domitum, sed stolidum et brutum, quos omnes a puteo concupiscentiæ demersos extrahit: Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei Rom. 35..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And answered them, saying, Which of you shall have an ass or an ox fallen into a pit, and will not straightway pull him out on the sabbath day?

In Context

4At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. + 14.4 At illi tacuerunt. Merito tacent, qui contra se dicturum quidquid dixerat vident. Si enim licet, cur observant? Si non licet, cur pecora curant? Ipse vero. Ideo ante Pharisæos hydropicum sanat, et mox contra avaritiam disputat, ut ipsos avaritiæ arguat per quam sabbatum violant, et legem male interpretantur. In sabbato enim non a bonis, sed a malis operibus feriandum est, unde dicitur: Omne opus servile non facietis in eo Lev. 23., id est peccatum. Sic in æterna requie a malis tantum feriabitur, non a bonis.

6Et non poterant ad hæc respondere illi.

Read all of Lucam 14

Cross References

Exodus 23:4Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. + 23.4 Si occurreris bovi inimici tui, etc. Quasi fac misericordiam etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici et reddis, inter aliquos judex resides.

Matthew 12:11Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? + 12.11 Quis erit. Competenti exemplo solvit quæstionem, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Arguit eos qui legem male interpretantur, qui dicunt in sabbato a bonis operibus feriandum. Sed a malis tantum feriandum est; unde dicitur: Omne opus servile non facietis in eo Levit. 23.. Id est, peccatum. Sic et in æterna requie a malis tantum feriabuntur, non a bonis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Lucam 14:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Lucam 14:4Lucam 14Lucam 14:6 →