The Bible Software
bible.software › Lucam › Lucam 20 › Lucam 20:11

Lucam 20:11

Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. + 20.11 Et addidit, etc. Alter servus David propheta, qui post Moysem colonos vineæ psalmodiæ modulamine et citharæ dulcedine ad exercitium boni operis invitavit, sed et hunc contumelia affectum, dimittunt inanem, dicentes: Quæ nobis pars in David, aut quæ hæreditas in filio Isai Reg. 12.? Qui tamen pro hac vinea, ne penitus exstirpetur exorat: Domine Deus virtutum, converte et respice de cœlo, et vide et visita vineam istam Psal. 77.. Tertius servus chorus prophetarum. Qui populum corripiebant, et mala quæ vineæ imminerent prædicabant, sed et illos persecuti sunt et occiderunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And again he sent another servant: and they beat him also, and entreated him shamefully, and sent him away empty.

In Context

10Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem. + 20.10 Et in tempore. Primus servus qui mittitur, Moyses legislator. Qui per quadraginta annos fructum legis quam dederat, a cultoribus inquirebat, sed cæsum dimittunt inanem.

12Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt.

Read all of Lucam 20

Cross References

Hosea 10:1[Vitis frondosa Israël, fructus adæquatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.

Acts 7:52Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: + 7.52 Patres vestri. RAB. Supra patres nostri dicebat, persuadendo loquens, nunc increpando, patres illorum tantum vocat, quibus similes sunt in malitia. Et occiderunt. RAB. Tres gradus malitiæ eorum ponit: primus est, quod spiritui resisterent; secundus quod prophetas persecuti sunt; tertius, quod crescente malitia eos occiderunt.

Hebrews 11:36Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Lucam 20:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Lucam 20:10Lucam 20Lucam 20:12 →