The Bible Software
bible.software › Lucam › Lucam 20 › Lucam 20:3

Lucam 20:3

Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi: + 20.3 Interrogabo vos, etc. Poterat aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut vel suo silentio vel sua sententia condemnentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he answered and said unto them, I will also ask you one thing; and answer me:

In Context

2et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hæc facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? + 20.2 In qua potestate. De Dei potestate dubitant, et subintelligi volunt diaboli esse quod facit. Unde addunt: Aut quis est, etc. In quo plane negant Dei Filium, quem non suis viribus, sed alienis signa facere credunt.

4baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus? + 20.4 Baptismus Joannis, etc. Quem confitemini de cœlo habuisse prophetiam mihi perhibuit testimonium, et ab illo audistis in qua potestate ego faciam. Quod illi intelligentes, dubitant quid debeant respondere. Neque ego, etc. Propter duas causas veritas quærentibus est abscondenda. Vel, quia minus capaces sunt ad audiendum; unde dicitur: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo Joan. 16.. Vel quia ex odio et contemptu quærunt; unde dicitur: Nolite sanctum dare canibus Matth. 7..

Read all of Lucam 20

Cross References

Matthew 15:2Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. + 15.2 Non enim lavant. Intus nihil arguunt, qui intus livore polluti sunt. In vanum quidem sua baptismata servant, qui suorum cordium et corporum sordes abluere negligunt.

Colossians 4:6Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Lucam 20:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Lucam 20:2Lucam 20Lucam 20:4 →