The Bible Software
bible.software › Lucam › Lucam 24 › Lucam 24:53

Lucam 24:53

et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen. + 24.53 In templo. Ut in loco orationis inter laudum devotiones, promissum sancti Spiritus adventum, paratis per omnia cordibus exspectent. Sic nos post celebrata in Hierosolymis, id est visione pacis, passionis et resurrectionis solemnia, Domino duce petamus Bethaniam, ut mente quieta corporis et sanguinis ejus sacramentis imbuamur, et domus obedientiæ esse curemus. Laudantes et benedicentes. Lucas qui sacerdotium Christi cæteris amplius exponendum suscepit, et ideo Evangelium suum a ministerio templi per sacerdotium Zachariæ cœpit, pulchre hoc in templi devotione complevit, cum apostolis ibi ministros, scilicet, novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude Dei et benedictione concludit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And were continually in the temple, praising and blessing God. Amen.

In Context

52Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno:

Read all of Lucam 24

Cross References

Mark 16:20Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. + 16.20 Illi autem, etc. BEDA. Nota quod Marcus Evangelium suum quanto inchoavit tardius, tanto, etc., usque ad quo apostoli idem Evangelii verbum per totum orbem seminaverunt.

Acts 5:41Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. + 5.41 Quoniam digni. Non putabant se laborare, sed maximum munus percipere: quia Beati qui persecutionem patiuntur propter Deum Matth. 6..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Lucam 24:53

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Lucam 24:52Lucam 24