bible.software › Marcum › Marcum 11 › Marcum 11:16
Marcum 11:16
et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum: + 11.16 Et non sinebat. Futuri judicii exemplum præmittit, quando omnes reprobos ab Ecclesia repellit: et ne ultra ad eam turbandam intrent æterno verbere compescit. Vos autem fecistis. Ad hoc enim in templo erant, ut vel non dantes corporaliter persequerentur, vel dantes spiritualiter necarent. Templum et domus Dei mens est et conscientia fidelium, quæ in læsione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt: et sic mens jam non domus Dei, sed spelunca est latronum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And would not suffer that any man should carry any vessel through the temple.
In Context
15Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: + 11.15 Cœpit ejicere. In ipsa re ostendit quod per figuram in ficu fecit. Ficus enim non peccavit si ante tempus fructum non habuit, sed sacerdotes. Vendentes. BEDA. Ea scilicet quæ qui de longinquo venerunt ab indigenis offerenda emebant, etc., usque ad semper privantur sacerdotio.
17et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
Read all of Marcum 11
This Verse In Other Editions
Study Marcum 11:16