The Bible Software
bible.software › Marcum › Marcum 14 › Marcum 14:47

Marcum 14:47

Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. + 14.47 Unus. ID. Petrus secundum Joannem eodem ardore mentis quo cætera. Sciebat enim quod Phinees puniendo sacrilegos, mercedem justitiæ et sacerdotii perennis acceperat. Lucas ait: Quod Dominus tetigit auriculam et sanavit eam Luc. 22.. Ipse enim pietatis nunquam obliviscitur, hostes etiam suos vulnerari non patitur. Mystice: Docens eos qui in suæ mortis consensione vulnus animæ contraxerunt, si digne pœnituerunt salutem posse mereri.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And one of them that stood by drew a sword, and smote a servant of the high priest, and cut off his ear.

In Context

46At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.

48Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? + 14.48 Tanquam ad latronem. ID. Quasi dicat: Stultum est cum gladiis et fustibus comprehendere, qui ultro se vobis tradit: et in nocte quasi latitantem investigare per proditorem, cum quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me congregamini in tenebris, quia potestas vestra in tenebris est.

Read all of Marcum 14

Cross References

Matthew 26:51Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.

John 18:10Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Marcum 14:47

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Marcum 14:46Marcum 14Marcum 14:48 →