The Bible Software
bible.software › Marcum › Marcum 14 › Marcum 14:51

Marcum 14:51

Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there followed him a certain young man, having a linen cloth cast about his naked body; and the young men laid hold on him:

In Context

50Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. + 14.50 Tunc, etc. ID. Impletur quod dixit, quod omnes scandalizarentur, etc., usque ad et a Deo revocandi, adversariis dare didicerunt.

52At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. + 14.52 At ille, etc. Sicut Joseph relicto pallio nudus de manibus impudicæ dominæ effugit. Qui autem vult effugere manus iniquorum, relinquens mente quæ mundi sunt, post Jesum fugiat. Ab eis. Quorum et præsentiam detestabatur et facta. Non a Domino, cujus amorem etiam absens corpore fixum servavit in mente.

Read all of Marcum 14

Cross References

Genesis 39:12et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. + 39.12 Qui, relicto in manu ejus pallio, etc. Sic nos tentant carnis illecebræ, et succutiunt vestem carneam: sed vir castus mavult omnia vincula dirumpere, quam se turpitudini subjugare. Qui relicto, etc. GREG. Allegorice. Quia dum Synagoga Christum, purum hominem credens, adulterino complexu constringere voluit, ipse tegmen litteræ oculis ejus objecit, et ad cognoscendam divinitatis potentiam conspicuum se gentibus præbuit. Unde usque hodie dum legitur Moses, velamen est super oculos cordis eorum, quia scilicet adultera pallium retinuit, et quem male tenebat nudum amisit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Marcum 14:51

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Marcum 14:50Marcum 14Marcum 14:52 →