The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 12 › Mattheum 12:14

Mattheum 12:14

Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then the Pharisees went out, and held a council against him, how they might destroy him.

In Context

13Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. + 12.13 Extende. Quia nil plus valet curationi eleemosynarum largitate, unde dicitur: Non sit manus tua ad accipendum porrecta, sed ad dandum collecta Eccl. 4.. Quia frustra pro peccatis rogaturus manus ad Deum expandit, qui has ad pauperes pro posse non extendit. Sicut altera. Homo ante adventum Christi dexteram habuit languidam, quia ab eleemosynis torpebat: sinistram sanam quia suæ utilitati intendebat: sed veniente Christo dextera sanatur ut sinistra: quia quod congregaverat avide, modo distribuit charitate.

15Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: + 12.15 Recessit inde. Nota exemplum: Si vos persecuti sunt in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Secuti sunt. Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione ejus ducti amando sequuntur, unde et curari merentur.

Read all of Mattheum 12

Cross References

Matthew 27:1Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. + 27.1 Mane autem. Matthæus et Marcus contexerunt narrationem de his quæ cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redeunt usque ad negationem Petri narrandam: qua terminata redeunt iterum ad mane, ut inde cætera contexerent.

Luke 6:11Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. + 6.11 Insipientia. Quia solo livore permoti sunt, non enim in culpa fuit vel hominis manum extendere, vel Jesum sanare. Magna insipientia erat de nece ejus tractare cujus beneficiis plurimum indigebant.

John 10:39Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. + 10.39 Quia in me est Pater. Pater est in Filio, Filius in Patre, ut æqualis in eo cui æqualis est; unde et potest dicere: Ego et Pater unum sumus. Et qui videt me, videt et Patrem; et hoc est ei proprium. Munus autem est homini per participationem quod dicitur esse in Deo continente et Deus in eo, ut in vase.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Mattheum 12:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Mattheum 12:13Mattheum 12Mattheum 12:15 →