The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 2 › Mattheum 2:20

Mattheum 2:20

dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. + 2.20 In terram. Non determinat in quam partem, ut dubitante Joseph angelus revertatur: et frequenti ejus allocutione Joseph certior reddatur. Quia non distinxit in quam partem, ideo Josephus intellexit Judæam quæ dignior pars regni erat. Defuncti. Tradunt quidam quia fecit Herodes super funus suum nobiliores Judæorum occidere, ut sic cogeret Judæos mortem suam flere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Saying, Arise, and take the young child and his mother, and go into the land of Israel: for they are dead which sought the young child’s life.

In Context

19Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, + 2.19 Defuncto autem Herode, ecce, etc. Quia sopita Judæorum perfidia, et Helia et Enoch prædicantibus, Judæa verbum Dei recipiet. Defuncto rege illico complices ejus pereunt, sic cessante persecutione Ecclesiæ ad cœlestia invitatur.

21Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. + 2.21 Qui consurgens. Allegorice. Joseph gerit figuram apostolorum, quorum officio Christus circumfertur. Apostoli primum venerunt in terram Isræl: quia primum prædicaverunt Judæis. Sed pro Herode, id est, manente hæreditaria infidelitate, metuunt et recedunt admoniti gratiam gentibus prædicare, et ad eas Christum transferre. Nominata terra Isræl visum est Joseph non alicubi talem puerum debere habitare, nisi in Jerusalem ubi erat templum et celebratio prophetarum. Tamen angelus intelligi voluit Galilæam, quam et Judæi incolebant, quod ostendit sic fuisse prædestinatum, quia Nazareus vocabitur.

Read all of Mattheum 2

Cross References

Exodus 4:19Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam. + 4.19 Dixit ergo Dominus, etc. AUG., Locut. in Gen., tom. 3. Post dies autem multos mortuus est rex Ægypti. Dixit autem Dominus ad Mosen in Madian: Vade, perge in Ægyptum, etc. Multa in his verbis notanda sunt genera locutionis. Primo enim inquit: Vade, perge in Ægyptum, tanquam non sufficeret alterum, deinde, mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam, cum solum regem Ægypti Scriptura mortuum dixerit: de quo solo antea dictum fuerat quod Mosen quærebat occidere: an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est.

1 Kings 11:40Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit, et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti, et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis.

Proverbs 3:5Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. + 3.5 Habe fiduciam in Domino. Ne metuas ob imbecillitatem tuam, etc., usque ad et quod jussit, ut implere valeas, donabit. Ne sis sapiens. Videtur idem dixisse, etc., usque ad quæ sit autem vera hominis sapientia sic ostendit:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Mattheum 2:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Mattheum 2:19Mattheum 2Mattheum 2:21 →