The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 20 › Mattheum 20:31

Mattheum 20:31

Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the multitude rebuked them, because they should hold their peace: but they cried the more, saying, Have mercy on us, O Lord, thou Son of David.

In Context

30et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. + 20.30 Et ecce duo cæci. De istis unum commemorat Marcus, quia fuerat in illa civitate famosissimus: qui ex magna felicitate ejectus notissimæ erat miseriæ. Cæcus nempe et mendicus, unde et nomen ejus memorat, et nomen patris ejus Barthimæus Thimæi filius, quod in aliis non facile occurrit, nisi in Jairo, qui et in illo loco nobilis fuit. Famositas autem illuminati, magnam famam miraculo comparavit. Veniens Jericho unum illuminat quod Lucas ait, quia morti propinquans lumen Evangelii prædicavit Judæis, exiens duos, quia post resurrectionem Judæis, et gentibus. De quibus Marcus unum ponit, qui gentibus scribit.

32Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?

Read all of Mattheum 20

Cross References

Matthew 7:7Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. + 7.7 Petite. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, præstatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quærentibus, et pulsantibus.

Matthew 19:13Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.

Luke 18:1Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,

Colossians 4:2Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Mattheum 20:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Mattheum 20:30Mattheum 20Mattheum 20:32 →