The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 23 › Mattheum 23:36

Mattheum 23:36

Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam. + 23.36 Super generationem. Quæ a primo parricida usque ad ultimum perditionis filium computatur: quasi, similes erunt in pœna sicut sunt et in culpa.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Verily I say unto you, All these things shall come upon this generation.

In Context

35ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. + 23.35 Ut veniat super vos. Non hos tantum præsentes dicit, sed omnem generationem malorum præcedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, unum corpus diaboli. Abel justi. Justitia Abel approbata est per munerum acceptionem. Usque ad sanguinem. Cur usque adhuc, cum multi post hunc occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro: Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi: utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis. Zacharias qui occisus est a rege Joas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Joiadæ, et in Evangelio quo utuntur Nazaræi, pro filio Barachiæ legitur filius Joiadæ. Sed ut justitia Joiadæ sacerdotis prædicetur, ipse Barachias vocatur, id est, benedictus Domini. Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Joannis de prophetis unus erat.

37Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? + 23.37 Jerusalem. Quasi dicat: Rei estis sanguinis, et merito, quia multoties misi ad vos congregandos, et noluistis. Quoties. Ac si dicat: Ego volui, et tu noluisti, et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci te nolente feci, quia semper ingrata fuisti. Gallina. Hoc animal magnum affectum habet in filios, ita ut eorum infirmitate affecta infirmetur, et eos alis protegens contra milvum pugnet. Sic Dei sapientia per carnem infirmata, protegit nos et defendit a diabolo.

Read all of Mattheum 23

Cross References

Ezekiel 12:21Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

Matthew 24:34Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.

Luke 21:32Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Mattheum 23:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Mattheum 23:35Mattheum 23Mattheum 23:37 →