The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 23 › Mattheum 23:4

Mattheum 23:4

Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. + 23.4 Onera gravia. Legis mandata permistis suis traditionibus, secundum ea suadentes vivere: et non venire ad facilem et delectabilem gratiam Christi; unde supra: Venite ad me qui laboratis et onerati estis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For they bind heavy burdens and grievous to be borne, and lay them on men’s shoulders; but they themselves will not move them with one of their fingers.

In Context

3Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.

5Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. + 23.5 Omnia vero. Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos: nunc ostendit causam propter quam non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non potest enim Christo cœlestia prædicanti credere, qui gloriam terrenam cupit.

Read all of Mattheum 23

Cross References

Matthew 11:28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.

Luke 11:46At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.

Acts 15:28Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria: + 15.28 Visum est. Id est placuit. Spiritui sancto. Qui arbiter suæ potestatis, ubi vult spirat, et quæ vult loquitur. Spiritui sancto. RAB. Et nobis humano quidem sensu, sed sano. Et nobis. Non tamen solum voluntate nostra, sed instinctu ejusdem Spiritus. Quam hæc necessaria. RAB. Hæc necessaria sunt sine quibus non est salus, sed circumcisio necessaria non est: verum ea quæ vobis fieri non vultis, alii ne faciatis.

Revelation 2:24et ceteris qui Thyatiræ estis: quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus: + 2.24 Non mittam. Quidam pseudo terrebant eos dicendo quod adhuc missurus erat Dominus majores tribulationes quam passi essent: contra hoc dicit, quod non mittet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Mattheum 23:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Mattheum 23:3Mattheum 23Mattheum 23:5 →