The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 26 › Mattheum 26:20

Mattheum 26:20

Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now when the even was come, he sat down with the twelve.

In Context

19Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. + 26.19 Et fecerunt discipuli sicuti. In alio Evangelio scribitur: Invenerunt cœnaculum grande stratum. Cœnaculum, lex spiritualis est, quæ de angustiis litteræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui litteram sequitur in imo pascha facit. Sed qui aquæ bajulum, id est præconem gratiæ, in domum Ecclesiæ sequitur, hic per spiritum litteram transcendens in alto mentis Christo refectionem parat.

21Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. + 26.21 Quia unus. Qui prædixit de passione, prædicit de proditore, ut videns se non latere pœniteret facti. Mittit crimen in numero, ut agat conscius pœnitentiam, non tamen designat specialiter, ne impudentior fieret.

Read all of Mattheum 26

Cross References

Exodus 12:11Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini.

Mark 14:17Vespere autem facto, venit cum duodecim. + 14.17 Vespere autem. HIER. Vespera diei vesperam indicat mundi. Circa undecimam namque horam veniunt novissimi: qui primi denarium accipiunt vitæ æternæ: quia ante crucem Abraham erat in inferno, et post crucem latro in paradiso.

John 13:21Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. + 13.21 Cum hæc dixisset Jesus Nostra infirmitas in eo vere turbata est, non sua potestas, sicut et vere passa. Voluntarie autem accepit turbationem, ne desperet servus turbatus necessitate. Quod autem turbatur significat turbandos spirituales ex charitate, cum urgens causa et zizania a tritico ante messem cogitur separare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Mattheum 26:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Mattheum 26:19Mattheum 26Mattheum 26:21 →