The Bible Software
bible.software › Liber Numeri › Liber Numeri 12 › Liber Numeri 12:2

Liber Numeri 12:2

et dixerunt: Num per solum Moysen locutus est Dominus? nonne et nobis similiter est locutus? Quod cum audisset Dominus

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they said, Hath the LORD indeed spoken only by Moses? hath he not spoken also by us? And the LORD heard it.

In Context

1Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam, + 12.1 Locutaque est Maria, etc. ORIG., hom. 7 in Num. Maria, plebs Judaica; Moyses lex Domini est, etc., usque ad cum fiet unus grex et unus pastor Joan. 10.. ID. Quia detraxerunt Aaron et Maria Moysi, correpti sunt, etc., usque ad lepra enim consequitur detrectantes et cacologos. ID. Omnis etiam qui scripta Moysi male intelligit, et spiritalem legem carnaliter suscipit, detrahit ei, quia de verbis spiritus carnaliter sentit. Mystice, non solum Judæi hæretici, qui non recipiunt legem et prophetas, detrahunt Moysi. Qui impingunt etiam ei quod homicida fuit, quia Ægyptium interfecit, et alia multa etiam in alios prophetas blasphemo ore concinnant: ideo sunt in anima leprosi, et ejiciuntur ab ecclesia Dei. Vel, hæretici, qui detrahunt proximis. Æthiopissam. AUG., quæ est. 20. De uxore Moysi etc., usque ad sicut solent locorum et gentium nomina plerumque vetustate mutari.

3(erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),

Read all of Liber Numeri 12

Cross References

Genesis 29:33Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon.

Exodus 4:30Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo,

Exodus 7:10Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. + 7.10 Tulitque Aaron, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Tulitque virgam coram Pharaone, etc., usque ad: Ero mors tua, o mors, etc. Quæ versa est in colubrum. Lex Mosi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritualem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis.

Numbers 11:1Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem. + 11.1 Interea ortum est murmur. RAB., in Num., tom. 2. Murmurantem populum ignis Domini accensus devorat, etc., usque ad tam in anima quam in corpore uretur pœna perpetua.

Numbers 16:3Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini?

2 Kings 19:4Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus: et fac orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Liber Numeri 12:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Liber Numeri 12:1Liber Numeri 12Liber Numeri 12:3 →