The Bible Software
bible.software › Liber Numeri › Liber Numeri 24 › Liber Numeri 24:15

Liber Numeri 24:15

Sumpta igitur parabola, rursum ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: + 24.15 Dixit Balaam. ID. Balaam filius Beor, etc., usque ad quæ pro utilitate concessa sunt. GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Dixit homo cujus obturatus est oculus. Nescit impius mala quæ facit, nisi cum pro eis puniri cœperit. Consilium Balaam contra Isrælitas præbuit, sed post in pœna vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant, prævident: oculi eorum ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit, quia post culpam jam in pœna conspicit, quia malum debuit vitare quod fecit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he took up his parable, and said, Balaam the son of Beor hath said, and the man whose eyes are open hath said:

In Context

14verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. + 24.14 Dabo tibi consilium ORIG., hom. 18. Veni, consilium do tibi, etc., usque ad tanquam qui vere videns sit et vere audierit.

16dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos: + 24.16 Qui cadens apertos habet oculos. Sæpe malus æterna judicia admiratur, prædicationem cœlestis patriæ cum audit, diligit, et opera divinæ dispositionis obstupescit. Jacens ergo miracula considerat, quia Dei potentiam sciendo pensat, sed vivendo non amat.

Read all of Liber Numeri 24

Cross References

Numbers 23:18At ille, assumpta parabola sua, ait: [Sta, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor:

Job 27:1Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: + 27.1 Addidit quoque, etc. GREG. in Job., l. 18. Ecclesia duobus modis patitur amara ab hostibus: vel verbis, ubi exercetur ejus sapientia; vel gladiis, ubi probatur patientia. Nunc de ea persecutione ait ubi lacessitur falsis assertionibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Liber Numeri 24:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Liber Numeri 24:14Liber Numeri 24Liber Numeri 24:16 →