The Bible Software
bible.software › Liber Numeri › Liber Numeri 33 › Liber Numeri 33:14

Liber Numeri 33:14

Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum. + 33.14 Raphidim. HIERON., ibid. Castrametati sunt in Raphidim, etc., usque ad solent dæmonum tentamenta consurgere. ORIG. Post hæc veniunt in Raphidim, quæ interpretatur laus judicii. Bene laus sequitur post labores, sed laus judicii: fit ergo digna laude anima, quæ recte judicat et discernit, quæ scilicet spiritualiter dijudicat omnia, et a nemine dijudicatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they removed from Alush, and encamped at Rephidim, where was no water for the people to drink.

In Context

13Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.

15Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai. + 33.15 In deserto Sinai. HIER. Sinai duodecima mansio. Statim tibi veniat in mentem apostolorum numerus. Una de pluribus, sed major omnibus, non separatur in ordine, præcellit in merito. Ad hanc quadragesima septima die perveniunt dicente Scriptura: Mense tertio egressionis filiorum Isræl de Ægypto, in hac die transierunt in solitudinem Sinai Exod. 19., post pervenitur in desertum Sina. Sina quidem locus deserti est, quæ supra Sin nominavit: sed hic magis locus montis, qui in ipso deserto est, appellatur, qui ex vocabulo deserti Sina dicitur. Postquam ergo laudabilis judicii facta est anima, et rectum cœpit habere judicium, datur ei lex a Deo, quia capax est divinorum secretorum, et cœlestium visionum.

Read all of Liber Numeri 33

Cross References

Exodus 19:2Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Liber Numeri 33:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Liber Numeri 33:13Liber Numeri 33Liber Numeri 33:15 →