The Bible Software
bible.software › Liber Numeri › Liber Numeri 33 › Liber Numeri 33:28

Liber Numeri 33:28

Unde egressi, fixere tentoria in Methca. + 33.28 Methcha. ID. Dulcedo. Quasi: ascendisti in excelsum montem patris, et miratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abjecisti insidiatores, ideo dulcis te fructus laboris insequitur, ut dicat Psalmista: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua Psal. 118.! Samson, qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes quæ exterminant vineas colligaverat, leonem quoque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui. Post hæc venerunt ad Methcha, quod interpretatur mors nova: mors autem nova est, quando Christo commorimur et consepelimur, ut convivamus ei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they removed from Tarah, and pitched in Mithcah.

In Context

27De Thahath, castrametati sunt in Thare. + 33.27 Castrametati sunt in Thare. HIERON. Id est malitia, etc., usque ad et Elias a corvis pascitur. ORIG. Inde venitur ad Thare, quod est contemplatio stuporis, id est extasis cum alicujus magnæ rei stupescit animus admiratione. HIERON. Thare malitia vel pastura, quod ad præpositos Ecclesiæ, vel ad custodiam animæ refertur, ut sollicitus sit qui pascit, ne diabolus in caulas ovium, id est ecclesias aliquo vitiorum foramine se ingerat.

29Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona. + 33.29 Hesmona. Quæ interpretatur festinatio, quia post dulces fructus laboris non debemus esse otiosi, sed obliti præteritorum in futura nos extendamus. ORIG. Inde ad Seman venitur, quod os, vel ossa significare dicitur, in quo virtus et robur patientiæ declaratur.

Read all of Liber Numeri 33

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Liber Numeri 33:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Liber Numeri 33:27Liber Numeri 33Liber Numeri 33:29 →