The Holy Bible · Vulgata (Latina)

Philemon

Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, + 1.1 Argumentum Philemoni familiares litteras facit pro Onesimo servo ejus, scribens ei ab urbe Roma de carcere per suprascriptum Onesimum. Paulus vinctus. Non dicit, Apostolus: quod est nomen dignitatis, sed vinctus, quod est nomen humilitatis: quia non imperat, sed orat. Est enim hic intercessio pro Onesimo: ideo quæ humilitatis sunt commemorat incipiens ab injuria sua, ut dignitatem Epistolæ suæ faceret. Sicut enim peccati causa vinciri opprobrium est, sic econtra pro Christo custodiæ vincula sustinere, maxima gloria est. Eo ergo tempore in custodia erat. Ideo ait se vinctum.

Read Philemon Free →

The 1 Chapter

1