The Bible Software
bible.software › Proverbiorum › Proverbiorum 18 › Proverbiorum 18:9

Proverbiorum 18:9

Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. + 18.9 Qui mollis et dissolutus. Qui enim cœpta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiæ manum destruentis imitatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He also that is slothful in his work is brother to him that is a great waster.

In Context

8Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animæ autem effeminatorum esurient.

10Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.

Read all of Proverbiorum 18

Cross References

Job 30:29Frater fui draconum, et socius struthionum. + 30.29 Frater fui draconum. Draconum nomine malitiosi, etc., usque ad sed a terra minime penna virtutis levat.

Proverbs 19:15Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. + 19.15 Pigredo immittit soporem. Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed pigredo immittit soporem, quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur: Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimæ famæ sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.

Proverbs 23:21quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.

Proverbs 24:33Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas:

Proverbs 28:24Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.

Luke 15:13Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. + 15.13 Non post multos. Non multo post institutionem humani generis, placuit animæ liberum arbitrium ferre secum, quasi quamdam potentiam naturæ suæ, et deserere eum a quo condita est, confidens viribus suis. Et has vires tanto citius consumat quanto datorem deserit. Hæc est prodiga vita, quæ amat fundere et spatiari in pompis exterioribus, relinquens eum qui sibi est interior

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Proverbiorum 18:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbiorum 18:8Proverbiorum 18Proverbiorum 18:10 →