The Bible Software
bible.software › Proverbiorum › Proverbiorum 30 › Proverbiorum 30:14

Proverbiorum 30:14

generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. + 30.14 Generatio quæ pro dentibus gladios habet. Hæc est, quæ suam perfidiam aliis immittere conatur; et sicut corpora gladiis, ita audientium animas veneno allocutionis occidit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There is a generation, whose teeth are as swords, and their jaw teeth as knives, to devour the poor from off the earth, and the needy from among men.

In Context

13generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ;

15Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit. + 30.15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ. Diabolus, qui siti peccata suadendi perpetuo ardet; Duæ filiæ, quæ ejus imitantur ardorem, luxuria et philargyria. Nam luxuriæ, quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur; et Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Tria sunt insaturabilia. Infernus nunquam redundat; meretrix habet similia. Corpus non satiatur deliciis, et avarus non dicit, sufficit; alii infernum dicunt diabolum, qui non satiatur seductione humana.

Read all of Proverbiorum 30

Cross References

Job 29:17Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. + 29.17 Conterebam molas, etc. Iniquus dicitur diabolus; per molas, occultæ ejus insidiæ; per dentes apertæ culpæ demonstratur perpetratio. Prius ergo necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam in aperto lapsu valeamus revocare.

Psalms 3:7Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. + 3.7 Non timebo millia, quæ nomen Christi conantur exstinguere 1

Psalms 12:5nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero; 1

Psalms 52:2Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum. 1

Psalms 57:5Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas, + 57.5 Furor illis. Ibid. Non laudatur ipsa res a Scriptura, undecunque datur similitudo, ut de iniquo judice, qui rogantem viduam vix audivit. Surdæ et obturantis. CASS. Non solum non faciunt, sed nec audire volunt. AUG. Terra, præsentia, quibus delectatur homo; cauda, præterita. 1

Proverbs 12:18Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est. + 12.18 Lingua autem sapientium est sanitas, etc., quia et bona, quæ promittunt, ipsi perficiendo ad vitam perveniunt; et aliis, quæ sequantur, demonstrant

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Proverbiorum 30:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbiorum 30:13Proverbiorum 30Proverbiorum 30:15 →