The Bible Software
bible.software › Proverbiorum › Proverbiorum 30 › Proverbiorum 30:8

Proverbiorum 30:8

vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Remove far from me vanity and lies: give me neither poverty nor riches; feed me with food convenient for me:

In Context

7Duo rogavi te: ne deneges mihi antequam moriar: + 30.7 Duo rogavi te. Hæc adhuc vir, etc., usque ad in oblivionem decidat æternorum.

9ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.

Read all of Proverbiorum 30

Cross References

Genesis 28:20Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

Exodus 16:15Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum. + 16.15 Man hu. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 7. Quid per manna filiis Isræl desuper datum, nisi admiratio supernæ dulcedinis designatur? Dulcis enim cibus, qui de supernis accipitur; man hu vocatur, quod interpretatur Quid est hoc? quod dicimus quando cernimus quod nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata novam speciem æternæ refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta jure respondeat Quid est hoc? quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea quæ de supernis conspicit et insolite miratur. Et cum per hanc vocem torporis nostri surditas rumpitur, vetustæ vitæ usus mutatur, ut anima, superno spiritu afflata, et in supremis appetat quod contempserat, et contemnat in infimis quod appetebat.

Exodus 16:21Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat. + 16.21 Cumque incaluisset sol, liquefiebat. Quia tunc omnis Scripturæ intellectus patebit, quia nunc videmus per speculum in ænigmate, tunc autem videbimus facie ad faciem I Cor. 13..

Exodus 16:35Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan. + 16.35 Filii autem Isræl comederunt manna quadraginta annis, etc. AUG., ibid., quæst. 62. Alia littera: Filii autem Isræl ederunt manna quadraginta annis, etc., usque ad noverat enim Deus quid desiderarent et ex quo genere carnis satiaret eos. Comederunt manna quadraginta annis. Corpus Christi, scilicet Verbum Dei, quod percipimus nunc in ænigmate, tunc autem facie ad faciem I Cor. 13. Donec venirent in terram habitabilem, etc. AUG., quæst. 63 in Exod., tom. 3. Alia littera: Quousque venirent in partem Phœnicis. Per repetitionem exponit quam terram dixit habitari, etc., usque ad multarum enim terrarum, locorum, fluminum et urbium nomina certis causis mutavit antiquitas.

Job 23:12A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. + 23.12 Et in sinu meo abscondi. In sinu cordis verba oris ejus abscondimus, quoniam mandata ejus non transitorie, sed implenda opere audimus, et si verba in opere prodeunt, latent tamen in corde. Si intus non elevatur animus, sed si laus extra quæritur, tunc sermo Dei in sinu non occultatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Proverbiorum 30:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbiorum 30:7Proverbiorum 30Proverbiorum 30:9 →