The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 72 › Psalmorum 72:21

Psalmorum 72:21

Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt; + 72.21 Inflammatum est cor meum. Id est, invidi felicibus. Et renes mei commutati sunt. Quibus status, id est, constantia mentis resoluta est, ut prospera amarem; gravis culpa præbere aliis occasionem peccandi. Ad nihilum redactus sum. Vanis hærens, injurius Deo factus. Nescivi. Magna et profunda ignorantia nescire quod pecces. CAS. In civitate tua imaginem. Vel de hæreticis potest hoc accipi, etc., usque ad vel in super cœlesti Ecclesia. Quia inflammatum. AUG. Ecce conversio hujus Asaph, etc., usque ad commutatæ sunt in spirituales 1

Vulgata (Latina)

In Context

20Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. + 72.20 Velut somnium. ID. Aperta comparatio. Clausis oculis, videmus bona quæ mox apertis non invenimus; in vita somnium: in morte evigilant, scientes quid est. In civitate. In contuitu populi tui, vel, dum constituitur tua civitas. HIER. Vel in cœlesti Jerusalem imaginem eorum, effigies deformitatum quas sibi faciunt: alius leo ferocitate, alius aper sorde libidinis. CAS. Vel gloriam temporis, quæ non vera, sed similitudo gloriæ: quia cum deerit veritas eis, peribit imago; nec similitudinem retinebunt, qui de beatitudine nil habebunt, ideo perdes eos, quia per eos, 1

22et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi: 1

Read all of Psalmorum 72

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 72:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 72:20Psalmorum 72Psalmorum 72:22 →