Revelation
Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni, + 1.1 Incipit Joannes apostolus et evangelista, a Christo electus atque dilectus, in tanto amore dilectionis uberior habitus est, ut in cœna super pectus ejus recumberet, et ad crucem astanti soli matrem propriam commendasset, ut quem nubere volentem ad amplexum virginitatis asciverat, ipsi etiam custodiendam virginem tradidisset. Hic itaque cum propter verbum Dei et testimonium Jesu Christi in Pathmos insulam sortiretur exsilium, illic ab eodem Apocalypsis præostensa describitur, ut sicut in principio canonis, id est libri Geneseos, incorruptibile principium prænotatur, ita etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicens: Ego sum Alpha et Omega, initium et finis. Hic est Joannes, qui sciens supervenisse sibi diem egressionis de corpore, convocatis in Epheso discipulis, descendit in defossum sepulturæ suæ locum, orationeque completa, reddidit spiritum tam a dolore mortis factus extraneus, quam a corruptione carnis noscitur alienus. Cujus tamen Scripturæ dispositio, vel libri ordinatio, ideo a nobis per singula non exponitur, ut nescientibus inquirendi desiderium collocetur et quærentibus laboris fructus, et Deo magisterii doctrina servetur. Argumentum Incipit Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi, et pro merito voluminis laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentiæ. Apocalypsis Jesu Christi. Præparat auditores, redditque eos benevolos et attentos, sicut et ibi: Joannes septem Ecclesiis quæ sunt in Asia. Quam dedit. Secundum humanitatem Christus accipit eam a Patre et Verbo sibi conjuncto hypostatice, et a Spiritu sancto. Quæ oportet fieri. Quasi dicat: Inevitabile est quin fiant, et utile est ut fiant. Oportet ut servi patiantur tribulationes cito. Cito. Dicit cito, ut seipsos parent, ne sit grave pati. Cito finiendi sunt labores, et præmia danda. Brevis labor, festinata gloria.
Read Revelation Free →