The Bible Software
bible.software › Romanos › Romanos 11 › Romanos 11:17

Romanos 11:17

Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, + 11.17 Cum oleaster esses, insertus, etc. ANSELM. Videamus quemadmodum et ipse Dominus prænuntiet insertionem oleastri et fractionem ramorum, etc., usque ad quod Dominus prædixit faciendum Socius. In spe promissionis: hoc contra morem. Bona enim arbor in non bonam inseri solet, hic non bona in bonam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if some of the branches be broken off, and thou, being a wild olive tree, wert graffed in among them, and with them partakest of the root and fatness of the olive tree;

In Context

16Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. + 11.16 Quod si delibatio. Dixi quod assumptio eorum erit multum utilis; quam ne dicatis gentiles non posse fieri, quasi totum genus sit repudiatum, dico quod si delibatio, id est pauci de illis assumpti, ut apostoli et alii discipuli sunt sancti. Et massa. Id est, genus potest sanctificari. Et si radix. Id est patriarchæ, a quibus contrahunt sancti humorem fidei. Et rami. Qui de eorum genere excreverunt in eorum fide fundati.

18noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. + 11.18 Noli gloriari, etc. ANSELM. Gentes jam in Christum credentes erigebant se contra Judæos, quia crucifixerant Christum, cum et de ipsis veniret alius paries ad angularem lapidem, et ideo reprimit illas Apostolus. Noli, inquiens, gloriari, etc., id est, non es stabilis si illos per quos stas destruis.

Read all of Romanos 11

Cross References

Deuteronomy 8:8terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur: terram olei ac mellis,

Isaiah 6:13Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.] + 6.13 Et adhuc. Et pro, id est, adhuc ex ea gente decimatio, quasi adhuc decima pars illius gentis remanebit. Et erit. Sub Adriano, Judæa iterum vastata est, quinquagesimo vero anno post captivitatem Romanorum. Prohibiti enim sunt publicis legibus Judæam intrare.

Jeremiah 11:16Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus. + 11.16 Ad vocem loquelæ. HIER. Quasi dicat: Exaltatus per superbiam, non humiliter creatorem et dominatorem tuum intellexisti, sed contra Dominum granditer locutus, igne ejus succensus redigeris in nihilum.

Jonah 1:16Et timuerunt viri timore magno Dominum: et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.

Matthew 8:11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: + 8.11 Ab oriente et occidente venient et recumbent. Vel oriens, qui illuminati statim transeunt; occidens, qui passiones usque ad mortem tolerant. Per istas duas partes mundi ex quibus gentes vocandæ erant designantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Romanos 11:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Romanos 11:16Romanos 11Romanos 11:18 →