The Bible Software
bible.software › Romanos › Romanos 13 › Romanos 13:10

Romanos 13:10

Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Love worketh no ill to his neighbour: therefore love is the fulfilling of the law.

In Context

9Nam: Non adultabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.

11Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. + 13.11 Et hoc scientes. Scilicet quia hora est, vel sicut quidam libri habent: hoc tempus, scilicet gratiæ, scientes. Jam ex quo dilectionem habuimus; est hora, id est opportunitas, sed brevis. Somno surgere. Somnus est negligentia vel ignorantia. Nunc enim. Causæ interpositæ, quare surgere debeamus. Propior est. Bene operans vicinus est æternæ vitæ. Baptismus enim est ad veniam, vita bona ad coronam. Vel propior, quia plus morti proximi sumus.

Read all of Romanos 13

Cross References

Matthew 22:39Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.

1 Corinthians 13:4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, + 13.4 Charitas patiens est, etc. Hæc sunt arma quibus miles Christi armatur. Cujus armaturæ quasi præcipua arma præmisit, patientiam et benignitatem. ORIG. Patientia illata a proximis mala æquanimiter portat, benignitas sua bona proximis desiderabiliter impendit. Non æmulatur. Quia non eam aliena felicitas contristat. Non inflatur. Quia non eam sua felicitas attollit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Romanos 13:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Romanos 13:9Romanos 13Romanos 13:11 →