The Holy Bible · Vulgata (Latina)

Ruth

In diebus unius judicis, quando judices præerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis. + 1.1 Facta est. Propter paucitatem spiritualium doctorum quibus judicandi datur auctoritas, facta est fames verbi Dei, quando lex etiam per Judaicas traditiones corrupta est. Abiitque homo, RAB. Christus, scilicet, in Bethleem Juda natus peregrinationem hujus mundi visitavit, cum uxore sua, id est, Ecclesia, et cum duobus liberis, duobus scilicet ordinibus prophetarum et apostolorum qui sanguine Christi a peccati servitute sunt liberati. Abiit homo. RAB. Quem quidam Decalogum legis intelligunt, et uxorem ejus synagogam, et duos filios, regalem honorem et sacerdotalem: qui non solum in gente Judæorum, sed et proselytorum copulam sibi acquirebant, sicut in tempore David, et Salomonis et aliorum factum est.

Read Ruth Free →

The 4 Chapters

1234