Zaccharias Propheta 10:4
Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 10
Cross References
Genesis 49:24Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël.
1 Samuel 14:38Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi: et scitote, et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. + 14.38 Applicate huc universos angulos populi Angulos populi principes vocat, quibus hinc inde populi tanquam angulis parietes adhærebant.
Psalms 118:22Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. 1
Isaiah 22:23Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus.
Isaiah 41:14Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël. + 41.14 Vermis Jacob. ID. Vermes dicuntur apostoli, tanquam ejus imitatores qui dicit: Ego sum vermis et non homo Psal. 21.. Et sicut vermis penetrat terram, sic prædicatio eorum corda audientium. Qui mortui estis ex Isræl. Sicut ille qui dicit: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres I Cor. 15.; et alibi: Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus Gal. 2..
Isaiah 54:16Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum; et ego creavi interfectorem ad disperdendum. + 54.16 Ecce ego. Non quod sim causa perditionis eorum, sed adversarius pugnans, victis perditionis, victoribus causa est præmii.