Actuum Apostolorum 13:14
Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt. + 13.14 Antiochiam Pisidiæ. RAB. Ad differentiam alterius Antiochiæ, ut creditur; sed a multis eadem esse putatur. Sederunt. ID. Quasi audituri legem, non prædicaturi. Ecce exemplum humilitatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Actuum Apostolorum 13
Cross References
Acts 9:20Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. + 9.20 Et continuo. Implet sermonem Domini dicentis: Qui vult venire post me, abneget semetipsum Luc. 9., etc.
Acts 13:42Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
Acts 14:19Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
Acts 16:13Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant.
Acts 18:4Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu: suadebatque Judæis et Græcis.