The Bible Software
bible.software › Actuum Apostolorum › Actuum Apostolorum 17 › Actuum Apostolorum 17:24

Actuum Apostolorum 17:24

Deus, qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, + 17.24 Deus, qui fecit mundum. Nota ordinem hujus disputationis, quia primo unum Deum auctorem mundi omnium docet esse, in quo vivimus, movemur, et sumus, cujus et genus sumus: ut non solum pro luce et vita, sed etiam pro cognatione generis, diligendus ostendatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

God that made the world and all things therein, seeing that he is Lord of heaven and earth, dwelleth not in temples made with hands;

In Context

23Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.

25nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia:

Read all of Actuum Apostolorum 17

Cross References

Genesis 14:19benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram:

Deuteronomy 10:14En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt: + 10.14 Cœlum cœli, etc. Quidam dicunt tres esse cœlos, æreum, æthereum, et sidereum. Nonnulli septem, primum æreum, secundum æthereum, tertium olympium, quartum igneum, quintum firmamentum, sextum aqueum, septimum angelorum.

2 Kings 19:15et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ: tu fecisti cælum et terram.

2 Chronicles 6:18Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam ædificavi?

Psalms 148:13quia exaltatum est nomen ejus solius. + 148.13 Confessio. CAS. Supra dixit prius de cœlo, postea de terra; hic de omnibus simul. Et accipit per cœlum omnia superiora, et per terram omnia inferiora. AUG. Confessio ejus super cœlum et terram. Illum omnia confitentur in se vel in aliis; pulchritudo omnium vox est confitentium in attendentibus ea, id est, attendentes laudent eum, et de terrenis et de cœlestibus, quo non est aliquid melius. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Actuum Apostolorum 17:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Actuum Apostolorum 17:23Actuum Apostolorum 17Actuum Apostolorum 17:25 →